1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: 2 Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. 3 Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secundum decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium ejus non decidet, et omnia quaecunque fecerit prosperabuntur. 4 Non sic impii, non sic: sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a
facie terrae. 5 Ideo non resurgent impii
in judicio: neque peccatores in consilio
justorum. 6 Quoniam novit Dominus viam
justorum, et iter impiorum peribit.
(Salmo
1, Tratto dalla Vetus Itala)
eremitadaisettenodi@gmail.com
Nessun commento:
Posta un commento