Salmo 67 (di protezione)
2 Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant qui oderunt eum, a
facie eius. 3 Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis,
sic pereant peccatores a facie Dei. 4 Et iusti epulentur, et exultent in
conspectu Dei: et delectentur in lætitia. 5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini
eius: iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi. Exultate
in conspectu eius, turbabuntur a facie eius, 6 patris orphanorum, et iudicis
viduarum. Deus in loco sancto suo: 7 Deus qui inhabitare facit
unius moris in domo: Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos, qui
exasperant, qui habitant in sepulchris. 8 Deus cum egredereris in conspectu
populi tui, cum pertransires in deserto, 9 terra mota est, etenim cæli
distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. 10 Pluviam voluntariam
segregabis Deus hereditati tuæ: et infirmata est, tu vero perfecisti eam. 11
Animalia tua habitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. 12
Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. 13 Rex virtutum dilecti
dilecti: et speciei domus dividere spolia. 14 Si dormiatis inter medios cleros,
pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi eius in pallore auri. 15 Dum
discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: 16 mons Dei,
mons pinguis. Mons coagulatus, mons pinguis: 17 ut quid suspicamini montes
coagulatos? Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus
habitabit in finem. 18 Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium:
Dominus in eis in Sina in sancto. 19 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem:
accepisti dona in hominibus: Etenim non credentes, inhabitare Dominum Deum. 20
Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium
nostrorum. 21 Deus noster, Deus salvos faciendi: et Domini, Domini
exitus mortis. 22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: verticem
capilli perambulantium in delictis suis. 23 Dixit Dominus: Ex Basan convertam,
convertam in profundum maris: 24 Ut intingatur pes tuus in sanguine: lingua
canum tuorum ex inimicis, ab ipso. 25 Viderunt ingressus tuos Deus, ingressus
Dei mei: regis mei qui est in sancto. 26 Prævenerunt principes coniuncti
psallentibus, in medio iuvencularum tympanistriarum. 27 In ecclesiis,
benedicite Deo Domino, de fontibus Israel. 28 Ibi Beniamin adolescentulus, in
mentis excessu. Principes Iuda, duces eorum: principes Zabulon, principes
Nephthali. 29 Manda Deus virtuti tuæ: confirma hoc Deus, quod operatus es in
nobis. 30
A templo tuo in Ierusalem, tibi offerent reges munera. 31 Increpa feras
arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos, qui
probati sunt argento. Dissipa gentes, quæ bella volunt: 32 venient legati ex
Ægypto: Æthiopia præveniet manus eius Deo. 33 Regna terræ, cantate Deo:
psallite Domino: psallite Deo. 34 qui ascendit super cælum cæli, ad Orientem.
Ecce dabit voci suæ vocem virtutis, 35 date gloriam Deo super Israel,
magnificentia eius, et virtus eius in nubibus. 36 Mirabilis Deus in
sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suæ,
benedictus Deus.
L'arte dei Salmi è acquisita con costanza, volontà e capacità di rendere vive le parole. Solamente la giusta armonica interiore ci renderà adeguato strumento.
eremitadaisettenodi@gmail.com
Nessun commento:
Posta un commento