martedì 24 marzo 2020

SALMO 1 - IL CAMMINO DEL GIUSTO E IL CAMMINO DELL'EMPIO


1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum,  et in via peccatorum non stetit,  et in cathedra pestilentiae non sedit:  2 Sed in lege Domini fuit voluntas ejus,  et in lege ejus meditabitur die ac nocte.  3 Et erit tanquam lignum,  quod plantatum est secundum decursus aquarum,  quod fructum suum dabit in tempore suo:  Et folium ejus non decidet,  et omnia quaecunque fecerit prosperabuntur.  4 Non sic impii, non sic:  sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae.  5 Ideo non resurgent impii in judicio:  neque peccatores in consilio justorum.  6 Quoniam novit Dominus viam justorum,  et iter impiorum peribit. 

(Salmo 1, Tratto dalla Vetus Itala)


eremitadaisettenodi@gmail.com

Nessun commento:

Posta un commento