martedì 24 marzo 2020

Salmo 40 (terapeutico)


Salmo 40 (terapeutico)
1 In finem, Psalmus ipsi David. 2 Beatus qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. 3 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius. 4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius. 5 Ego dixi: Domine miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. 6 Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius? 7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur 8 in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. 9 Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat? 10 Etenim homo pacis meæ, in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. 11 Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis. 12 In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me. 13 Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in æternum. 14 Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo, et usque in sæculum: fiat, fiat.


L'arte dei Salmi è acquisita con costanza, volontà e capacità di rendere vive le parole. Solamente la giusta armonica interiore ci renderà adeguato strumento.

Nessun commento:

Posta un commento